monumenta.ch > Martianus Capella > sectio 396

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Martianus Capella, De nuptiis Philologiae et Mercurii, 4, 396
Tertia pars sequitur, in qua dicendum iam est de ipsis proloquiis, ad quorum intellectum in superiore parte pervenimus. proloquia igitur differentias habent binas in quantitate et qualitate. quantitatis differentia est, quod alia sunt universalia, alia particularia, alia indefinita. universale est ut 'omnis homo animal est'; particulare ut 'quidam homo ambulat'; indefinitum ut 'homo ambulat'. quod igitur indefinite dicimus, necessario particulariter accipimus, non necessario universaliter, quoniamque id potissimum numerandum, quod securum habet intellectum, indefinitum pro particulari accipitur. erunt ergo duae differentiae in quantitate, quod aliud est universale proloquium, aliud particulare; in qualitate item duae, quarum dedicativa altera, altera abdicativa. dedicativum est <ut> 'omnis voluptas bonum', abdicativum ut 'omnis voluptas non bonum'.